- CONSULATUM (post)
- post CONSULATUMformula literis vel actis adscribi solita, a tempore Iustiniani Imperatoris. Sub hoc enim Consulum ordanariorum exstinctâ dignitate, quum sibi solis eam assererent postmodum Imperatores ipsi qui perinde, ac iam olim Vitellius hâc videntur ratione Consulis Perpetui titulum sibi atrogâsse: post Consulatum Basilii Iunioris, qui solus Magistratum iniit, ann. 14.Iustiniani, Christi 541. nullus Consul ordinarius creatus est, sed anni numerari coeperunt ab eius Consulatu, hâc formulâ, Post Consulatum Basilii Iun. annô 1. 2. et sic deinceps usque ad 25. qui incidit in annum emortualem Iustiniani. Tum enim Iustinus Iunior Consulatum iniit, et, quoad vixit, hanc dignitatem sibi soli asseruit, annis ita recensitis, annô 2 3. 4. etc. Consulatûs Iustin. Iun. Aug. ut est apud Marium Aventic. vel. annô 1. Iustini, post Consulatum Iustini Iun. solius ut est in Chron. Alex. etc. Quod imitatus Carolus M. est, qui recens Augustus dictus, ut eâdem quâ Constantinopolit. Imperatores dignitate se donatum ostenderet, Consulatûs titulum, quem illi Imperatorio semper adiunxêre, a tempore praedicto, sibi quoque adiunxit, ut et Successores eius: Unde eadem formula in Occidente usurpata, ut patet ex Ep. Hadriani II. ad Actardum Namnet. Episc. Quintô Kal. Martias ---- imperante dominô nostro ---- Augustô Ludovicô ----- annô 19. et post Consulatum eius annô 18. Indict. 1. Ubi observa annum Imperii, annô unô Consulatûs annum praecedere, etc. Imo vero formula haec adscripta legitur, praesertim in Africanis Actis etiam ante Iustinian. cum scil. qui tum hôc annô, quô scribebantur, Consules creati essent, ignoraretur, et necdum nuntius Constantinopol. ubi designari solebant, eo esset allatus: quae postea, uti dictum, sub Iustiniano, abrogatis Consulib. ordinariis, perpetuo ferme retenta est. Vide Car. du Fresne, in Glossar. passim, et in Dissert. de Infer. aevi Numism. num. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.